factum est autem cum conplesset Hieremias loquens ad
populum universos sermones Domini Dei eorum pro quibus miserat
eum Dominus Deus eorum ad illos omnia verba haec
dixit Azarias filius Osaiae et Iohanan filius Caree et
omnes viri superbi dicentes ad Hieremiam mendacium tu loqueris
non misit te Dominus Deus noster dicens ne ingrediamini
Aegyptum ut habitetis illuc
sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos ut tradat
nos in manibus Chaldeorum ut interficiat nos et transduci
faciat in Babylonem
et non audivit Iohanan filius Caree et omnes principes
bellatorum et universus populus vocem Domini ut maneret in
terra Iuda
sed tollens Iohanan filius Caree et universi principes
bellatorum universos reliquiarum Iuda qui reversi fuerant de
cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi ut habitarent in
terra Iuda
viros et mulieres et parvulos et filias regis et omnem
animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia
filio Ahicam filii Saphan et Hieremiam prophetam et Baruch
filium Neriae
et ingressi sunt terram Aegypti quia non oboedierunt voci
Domini et venerunt usque ad Tafnas
et factus est sermo Domini ad Hieremiam in Tafnis dicens
sume in manu tua lapides grandes et absconde eos in crypta
quae est sub muro latericio in porta domus Pharaonis in Tafnis
cernentibus viris iudaeis
et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel
ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis
servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos
abscondi et statuet solium suum super eos
veniensque percutiet terram Aegypti quos in morte in morte
et quos in captivitate in captivitate et quos in gladio in
gladio
et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et conburet
ea et captivos ducet illos et amicietur terra Aegypti sicut
amicitur pastor pallio suo et egredietur inde in pace
et conteret statuas domus Solis quae sunt in terra Aegypti
et delubra deorum Aegypti conburet igni